- CURRUS
- CURRUSan Erichthonii inventum, qui turpitudinem crurum hâc ratione abscondere fuerit conatus, vide in voce Erichthonius: an Minervae? Suidas, Ι῾ππεία Α᾿θηνᾶ. Ταύτην Ποσειδῶνος εἶναί φασι θυγατέρα καὶ Πολύφης τῆς Ω᾿κεανοῦ. ἅρμα δε πρώτην κατασκευάσασαν διὰ τοῦτο Ι῾ππείαν κληθῆναι. Pallas Equestris; hanc Neptuni dtcunt esse filiam, ex Polyphe Oceano genita: Currum autem primam fabricâsse, qtque ob id Equestrem nominatam. Unde Statius, l. 2. Theb. v. 723. de illa,--- --- sive Aonia devertis IthomeLaeta choris, seu tu Libycô Tritone repexasLota comas, quâ te biiugô temone frementemIntemeratarum volucer rapit axis equarum.Ad varios usus homini inservit: de quorum primo, pulchre Corippus, l. 1. recte emendatus doctissimo Savaronio, ad Carmina Apollinaris Sidonii; reliquos infra subiciemus passim, inprimis ubi de Curuli vectatione, quo pleraque huc spectantia reicere placuit. Antiquissimis certe temporibus, non ex equis sed ex curribus pugnatum, uti apud Homerum videre est, ubi binos in uno Curru fuisse, Heroa et Aurigam, unum ex fidissimis amicorum, legimus passim. Fuêre autem Heroum currus tantis impensis, tantô opere, tamque durabili materiâ fieri soliti, ut in longam sobolis successionem suffecerint, nec facile prioribus amissis potuerint in posteriores inveniri copiae, uti notat vetus Expositor ad Statium, l. 6. Theb. v. 346.It Chromis Hippodamusque alter satus Hercule magnô,Alter ab Oenomao, dubites, uter effera pressetFrena magis. Getici pecus hic Diomedis; at illePisaei iuga patris habet, crudelibus amboExuviis, dirôque imbuti sanguine currus.Insignium enim et imaginum locô a posteris cumprimis asservati. Virg. l. 1. Aen. v. 22.--- --- Hic illius arma,Hic Currus fuit ---Et Iuvenalis, Sat. 8. v. 3.--- --- quid prodesi, Pontice, longôSanguine censeri, pictosque ostendere vultusMaiorum, et stantes in Curribus Aemilianos?Etsi namque imagines fictae, veri tamen utique Currus fuêre custoditi. Hinc Scholiastes vetus, ad Statium, l. 2. Theb. v. 68. de Laio,Ut vero excelsis suanet iuga nixa columnisVidit et infectos etiamnum sanguine curtus.Ad memoriam, inquit, Heroum Currus conservatos in atriis domuum, exemplô Laii memorat etc. lidem vero Veteres et devictorum Principum Currus, cum armis in tropaea suspendebant. Virg. l. 7. Aen. v. 184.Multaque praeterea sacris in postibus arma,Captivi pendent currus, curvaeque secures,Et cristae capitum et portarum ingentia claustra,Spiculaque clypeique ereptaque rostra carinis etc.Neque vero Duces solum exercituum Heroesque curribus in bello usi: Sed et postquam equorum usus increbuit, ingens exercitus robur Bellici Currus habiti nihilominus fuêre. Unde in sacra phrasi, Currus Israelis et equites eius, iunguntur, 2 Reg. c. 2. v. 12. Quam in rem, vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 9. ubi de Salomonis equitatu, et infra aliquid, ubi de Curribus Falcais.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.